Glose
In ipso enim vivimus.[AUG.]Quia id operatur in nobis, quodvivimus, movemur et sumus,etc., usque ad quia quid non ex ipso de quo dicitur:Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia[Rom. 2.]?Sicut et quidam vestrorum poetarum.His qui prophetas non recipiebant, non Moysi, non Isaiae, vel alicujus prophetarum, sed auctorum suorum loquitur testimonium, versum Arati ponens, et de falsis eorum quibus contradicere non poterant, suam veritatem conservat et confirmat.Ipsius enim,etc. De Arato poeta hoc sumptum est testimonium, non de divina pagina, ne nova videatur inferre.